- IORAM
- I.IORAMLat excelsus, vel proiectus. Fil. Thou Regis. 2. Sam. 8. v. 10. Nomen Sacerdotis. 1. Par. c. 17. v. 7. Viri Illustres.II.IORAMRex Iehudae, fil. Iosaphat, patri successit, 1. Reg. c. 22. v. 51. 1. Par. c. 3. v. 11. Hic comnes fratres suos occidit, et quosdam de primoribus Iuda. Athaliam (Gotholiam vocat Ioseph.) uxorem duxit filiam Amri, quae illum ad cultum idolorum abduxit. Suscitavit ergo Deus Philisthinos et Arabes, qui terram Iuda vastârunt, domum Ioram diripuêrunt, filiosqueve eius occidêrunt, praeter Ioachazum min. natu. Regnavit Ioram 3. Annos, una cum patre, et 4. post patrem. Succe ssit sil. eius Ochosia. Obiit A. M. 3150. Vide z. Reg. c. 1. v. 17. c. 3. v. 1. c. 8. v. 25. c. 9. v. 15. et c. 12. v. 8. Matth. c. 1. v. 8. 2. Par. c. 21. v. 4. et c. 22. v. 1. Ioseph. antiqq. l. 9. c. 2. et 3. Sulp. Seu. Hist. Sacr. l. 1. c. 80. De literis ad ipsum, Eliae Prophetae, iam in caelum rapti A. M. 3139. quibus suo tempore monen. dus erat.III.IORAMfrater Ochosiae, et fil. Achab. Rex Israelis, successit Ochosiae fratri suo in regno Israel, regnavitqueve in Samaria 12. Annis: cum tota fam. Achabi excisus. Huius temporibus Rex Syiae Ben-Adab obsedit Samariam, ubi fames magna in valuit, adeo ut venundaretur caput asini octoginta arbenteis. Vid. 2. Reg. 8. v. 25. Item Ioseph. Antiqq. l. 9. c. 4. Huic successit Iehu Obiit A. M. 3151. Vide eund. Antiqq. l. 9. Torniel. et Salian. Ann. Sacr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.